Latin
176
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 176
Unproofread scanNot analysed yet
Defungi certum est: radios nam colligit una,
Altera secernit: Mentis sic munia partes
Diversae diversa, imò contraria obirent,
Libertate suâ pariter, seorsum potitae.
Coetus erit: veluti formicarum abdita campo
Plebs habitat, varium inter se partita laborem:
Aut examen apum. Vel erit Respublica discors,
Motibus insanis ac seditionibus ardens;
Et confundentur populosae munia Mentis.
Vel concors ut sit, quaedam selecta tot inter
Particulas sibi congeneres operumque ministras,
Sic princeps erit, ut cunctae referantur ad illam,
Conspirentque simul. Sed quae Regina sedebit?
Praeter enim quàm quòd prorsus germana videtur
Mentibus his, quas Democrito exprobrare solebas,
Partibus est aliis conflata minoribus, aequè
Ac famulae, vulgusque Atomorum in corpore degens.
Quae pars imperio sic nata videbitur una?
quae pars Reginae tandem Regina futura est? Quae pars Mentis erit verè Mens? Heu, bone Quinti ingere quàm promtum! Rationem reddere ficti Pro quàm difficile est! Nonne hinc intelligis unum Et simplex esse id quod vult ac percipit? Ergò Cùm pars Materiae (meministi) nulla sit una, Nulla individua aut simplex; nullam esse necesse est,