# Anti-Lucretius 176-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/176-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/176-2

Quae casu quovis in Mentem assurgere possit
Aut per se sola, aut aliis sibi foedere junctis.
PROPTEREA clarè sensu vel cernis ab ipso
Mentem incorpoream, seu partibus esse carentem.
Insuper ipse vides à vero quàm procul absit,
Qui tenuem nostro diffusam corpore censet
Esse animam, nebulae similem penetrantis in artus,
Cui motûs tantùm ac sensûs provincia detur,
At famulantem animo, ceu Regi corporis uni,
Corporeo tamen, ac variis è partibus orto,
Atque gubernaclum regali ex arce tenenti.
Nempe tuus vates ipse haec sibi somnia finxit.
Sunt quibus haud aliud nostrae Mens incola molis Visa fuit, nisi membrorum concentus, & ipsa Corporis harmonie, fibris concordibus apti

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
