# Anti-Lucretius 177

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 177. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/177
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/177

Sed modus est haec harmonie; quae vita profectò
Jure potest, at non hominis Mens ipsa vocari.
Non agit ille modus, non vult, non cogitat usquam.
Mens ergò res quaedam una est, cum corpore juncta
Dividuo, sed quae sine corpore vivere possit.
QUAE cùm cuncta tibi fuerint perspecta, repentè
Percipies quid sit, cur Mens sociata caducae
Materiae, in partem veniat persaepe laborum;
Corpore & affecto simul afficiatur & ipsa:
Non tamen ex aequo. Siquidem lex foederis
illa est,
Ut quoties corpus certâ ratione movetur,
Tunc quoque certum aliquid Mens cogitet: ac vice versa,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
