# Anti-Lucretius 181

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 181. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/181

Scilicet hoc fieri nequaquam posse probatum est,
Ut quis Materiem, quantumvis abstrahere audax,
Ingenii summo pertentet acumine, quin rem
Cogitet extensam, aut constantem partibus extra
Se positis. In eâ priùs est nihil. Inde sequuntur
Omnia. Materiae non ergò è dotibus una est,
Non modus aut ramus quidam; natura sed ipsa
Extendi. Atque adeò si Mens dos esse putetur
Materiae, dos extensi est, ramusque modusque.
Proptereà quoties Mentem meditaris, oportet
Se tibi res quaedam meditanti extensa repente
Offerat: ut ramus truncum arguit, atque modus rem.
Verùm conscius est hominum unusquisque profectò
Ipse sibi, propriae dum lustrat singula Mentis
Officia, & quaerit quid sint, quove ordine fiant,
Extensi nihil obversari. Scire laboro
Ac meditor tacitus, quaenam sit primula rerum
Agnitio; quid judicium; quid roboris insit
Omni argumento, quâ vi pervincere possit,
Ac domitare animum, & trahere in sua jura volentem:
Immemor extensi confestim haec omnia praesto.
Nunc dubiam certâ, & falsa discernere veram
Notitiem cupio, quâ se ratione vicissim
Impugnent; quid opinari, quid credere, scire,
Sint in se; quid sint etiam affirmare, negare:
Dividuum procul est à me, penitusque recessit. PRAETEREA quid sit, quòd amet se se ipsa voluntas Praecipuè ac semper, quòd se se ante omnia ponat, Et felix velit esse: quid hoc quoque deinde sit, esse
Felicem aut miserum, & fieri, se judice, talem:
Unde quis invideat; laudem venetur; honores
Ambiat; imperium affectet; parere recuset,
Aut indignetur; contemptum, oblivia, probra,
Morte sibi pejora putet; sine nomine vitam
Vitalem neget esse, aurae captator, & ardens
Sera immortalem jaculari in saecula famam:
Quid sit ab incoepto nunquam desistere velle;
Judiciis aliena suis postponere; pravum,
Mendacem fieri, deceptorem, atque malignum;
ssentatores prae veris ponere amicis: in ipsum,
Haec ego dum reputans, & me contractus
Heracliti oculis lugens considero, nulla
Corporis extensi feriunt vestigia mentem.
Scilicet arguitur propriis erroribus ipsa
Nobilitas animi. Cernis, dulcissime Quinti,
Et Mentem nostram, & nostrae molimina Mentis,
Extensi non esse modos; omnique vacare
Materiâ: sine quâ cognoscier illa fatendum.
Ergò Materiae virtus primaria non est,
Ut simul extendi, simul & cognoscere possit;
Qualem haec monstra putant, infensa Deoque sibique.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
