# Anti-Lucretius 182

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 182. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/182
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/182

Nec, veluti sonus ac lumen, color atque figura,
Aut gemini ex unâ venientes arbore rami,
Extensi ratio, atque animi vis ipsa putentur;
Sed quasi naturae duplices pugnare vicissim
Dotibus adversis: quarum altera semper agatur,
Altera semper agat; labentibus altera constet
Particulis, habeat nullas in se altera partes.
SUNT in Materiâ nobis impervia sanè
Plurima, quaeque aciem Mentis, quâ cuncta tueri
Conamur, fugiant. Etenim finita potestas
Ingenii, non assequitur quaecunque per omnes
Materiae nexus & vincula particularum,
Confieri possunt: quare in caligine densa
Progredimur saepe, ac veluti nictamur in umbris.
At si, cuique rei quae dotes funditus insunt,
Haud scimus plerumque, licet cognoscere saltem
Queis careat. Nos fortè latent primordia flammae:
Ast ea compertum est aqueis distare figurâ;
Inque figurarum solo discrimine poni,
Quidquid aquae aut ignis proprium est. Miracula nondum

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
