Latin · Dactylic hexameter
183
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 183
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia Magnetis perspeximus: at mihi certum est
Magnetem non esse animal; nec amoris ab aestu
Ferratas trahere ac secum vincire catenas.
Cur &Arctoo declinet cardine Mundi
Solis ad occasum, mox &conversus ad ortum
Paulisper, res est etiamnum ignota; sed illud
Materiae subtilis opus toto Orbe fluentis,
Et non ventorum scimus. Quadrare rotundum
Nemo potest: at quadratum differre rotundo
Id norunt omnes, quidque ex utroque sequatur.
Sic à Materiâ Mentem sejungimus; etsi
Non omnes liquidò vires utriusque patescant.
ADDE, quòd has etiam discrimen segregat ingens;
Libertas. Etenim constantes omnia ferri
Corpora per motus, aeternùm subdita legi
Perpetuae, propriâ sine cognitione, fatetur
Quilibet. Ast homini nota est sua cuique potestas,
Aut nihil aut aliquid, sive hoc sive illud agendi.
Ecquis enim quoties secum deliberat anceps
Quid faciat, vel consilium solertis amici
Flagitat, ac tandem quid sit facturus apud se
Decernit; quis dum rogat, aut hortatur &urget;
Dum laudat bene gesta virûm, malè gesta severus
Arguit, ac meliora jubet; dum praemia ponit,
Et poenas meritis; si quid peccaverit ipse,
Excusare palam, ne quâ sons audiat, &clam
Emendare parat, quia facti cura remordet,
Neglective pudor; dum cuncta negotia curat, 1180fungitur officiis, morum sibi justa, suisque