# Anti-Lucretius 184

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 184. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/184
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/184

Dogmata constituit; quis demum talia praestans
Non libertatem se persentire, fruique
Jure sui arbitrii, non externâ domitum vi
Testatur, verèque probat? Nec publicus error
& una
In genere hoc hominum esse potest consensus,
Cunctorum vitae ratio: sed conscia veri
Lux & Naturae radius. Quippe omnia frustra
Haec, atque insulsè fierent, si compede durâ
Vinctus homo, ac praeceps ageretur: ut acta moveri
Materies, quâ parte impulsa est, cogitur omnis.
Sic neque praeclaris formandi legibus essent
Conventus populorum; aliquâ nec civibus arte
Inspirandus amor Patriae, flectendaque corda
In commune bonum. Magni gens fluminis instar
minisve
Quaeque foret; quod non monitis, precibusve,
Vincitur; ast humiles insano vortice ripas
Exsuperat, latisque audet se effundere campis,
Proximaque injectis vastare paludibus arva:
Nequicquam aggeribus tentant fraenare rebellem,
Indocilesque jubent alveo se condere fluctus.
Nec disciplinis etiam exercenda Juventus
Praeceptisque bonis; at vitis more colenda,
Arboris aut tenerae, paries quam pandit apricus.
Nam lecto plantata solo, tantùmque resecta
Luxurie foliorum, ipsa vi denique Solis
Ac terrae crescit; faustique à munere coeli,
Nescia, progenerat fructus ramosque valentes.
ECQUID enim Ratio sine libertate juvaret?
Cernere quid prodest quae conveniuntve nocentve,
Si non illa sequi, non haec fugitare vicissim
Nostri juris erit? Tunc in mortalibus aegris
Mens torperet iners, penderet vana supellex:
Quippe ubi se multis deprensum quisque periclis
Senserit, inque suâ positam virtute salutem,
Anxius inquiret quid agendum, animoque sagaci

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
