Latin · Dactylic hexameter
185
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 185-2
Unproofread scanNot analysed yet
QUI libertatem praecelsaque jura negarit
Mobilis arbitrii, quo praemia quaerere factis
Possit, &hoc aevo quondam felicius aevum;
Ille sibi anteferat vecors &secla ferarum,
Quas Natura parens movet ac regit impete caeco;
Et sua vivendo vincentes tempora plantas,
Marmoraque &gremio Terrae formata metalla.
Namque geruntur uti par est, ignara profectò
Quid sit opus deceatve; sui nec habentia curam:
Irrita dum nobis, &sollicitudinis aegrae
Infelix mater, Ratio est; dum vita labore
Perpetuo detrita, heu! paucis occidit annis.
SENSIT, &haud dubitat tuus ipse Poëta fateri
Libertate animos hominum praecellere; quamvis
Damnaret leto: quare per Inane cadentes
Ridiculo demens Atomos clinamine torsit.
Irrifi satis. At per se cùm libera poni
Materiae pars nulla queat, mirabile dictu est,
Dui Mentes è Materiâ conflaverit unâ,
Nec, quae misceret pugnantia, viderit usquam.
At mirabilius, quòd, cùm immortale per aevum
Constantes faceret compacto è corpore Divos,
Atque hominum formâ sed limpidiore micantes,
Humanas idem Libitinae sub juga Mentes