# Anti-Lucretius 185

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 185. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/185
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/185

Versabit, quo se molimine protinus illinc
Eripiat: sed si vis insuperabilis illum
Praecipitat, vanis genium cruciatibus angit:
Hoc ipso infelix, quòd prudens; atque medelam
In se se putet esse malis, ubi nulla medela est.
Vana etenim, quae nil penitus prudentia possit.
Inde omnis pariter Sapientum gloria falsa,
Magnanimum Heroum virtus, Regunque bonorum;
Nec laudabilior, quàm corporis inclyta forma,
Sive decor vultûs, aut florens viribus aetas.
Atque adeò est homini Rationis inutile pondus
Imò aerumnosum, atque animis quasi sarcina nostris.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
