# Anti-Lucretius 186-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 186. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/186-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/186-2

Si secus, haud ipsum potis est apprendere corpus.
Huc jam appelle animum, totis huc auribus adsis,
Et faveas: neque vana tibi haec spectacula sunto.
His te adducebam, naturâ ut Mentis apertâ,
In nobis manifesta Dei argumenta videres.
Maxima res agitur. Quae scilicet antè probavi,
Ni fallor, tria sunt. Et corpora mente moveri,
Hoc primùm. Dein corporeis non partibus esse
Conflatas hominum Mentes; adeoque resolvi
Naturâ non posse suâ, sed vivere semper.
Postremò, quaecunque jubet peragitque voluntas,
Haec fieri plenâ cum libertate; nec ullo
Materiae nexu, aut fato impendente coactas
In quod agunt, at sponte suâ prorumpere Mentes.
Propterea, dum corpus habent atque organa sensus,
Mercedem factis, aut poenam posse mereri;
Et post exactos vitae hujus labilis annos,
Immortale dari justis ac sontibus aevum.
Nec tamen è dictis solùm haec tria ducere fas est:
At quae principio tantùm libasse decebat,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
