# Anti-Lucretius 187-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/187-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/187-2

Sed quae vis motum acceleret reprimatve, neque unquam Hoc didici, nec me speravi discere posse. Ignoro penitus, teque ignorare fateris, Quantum animae, quot particulas, per quosve canales Et quibus è cellis, & quo moderamine mitti Expediat. Satis est ad nutum stare paratam 1325 Materiem; atque suo, quantùm in se est, munere fungi, Cùm volo, cùm jubeo, mihi subdita machina paret: Nec scit quid jubeam; neque ego, qui jussa facessat. Sic, ubi res aliquas meditari fortè lubebit, Praesto sunt optata mihi simulacra; videndum 1330Se facilis praebet, subitoque arcessitur Orbis. Conspicio simul & coeli fulgentia templa, Et maria, & populos, urbesque & viscera Terrae. Qualis, uti perhibent, herbis & carmine diro Saga potens Erebo pallentes evocat umbras: Conveniunt Manes, spectacula vana, rogantis Ante oculos; nec se magicis subducere possunt Artibus: usque adeò jussus venerantur aniles. At mihi cùm pariter Mundi totius imago Protinus obvia fit, nec quae sit tanta potestas 1340In cerebro, nec quâ cerebri regione creentur

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
