# Anti-Lucretius 187

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 187. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/187
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/187

Illa recognoscas mecum, atque libentiùs audi.
SCILICET ignorat mihi Mens, sibi credita qualis
Machina sit; quantâ momentorum arte regatur;
Quàm variè compacta, & miro condita textu:
Attamen impellit cùm vult, agitatque movendo
Compagem; ac subitò flectit, prout imperat, artus.
Quòd moveat, planum est causam prodire movendi
Mentis ab imperio: verûm id quòd nescia praestet,
Nescia non motûs quem praecipit ipsa, sed artis
Quâ fit & elicitur) liquidò demonstrat adesse
Causam quae regit effectrix; cui singula clarè,
Quae mihi sunt ignota, patent; cujusque voluntas
Adspirare meae non desinit; & valet illos,
Cùm jubeo, motus quibus est opus, indere membris.
Ecquis enim Orator facturus verba repentè
Cogitat, aut quâ vi pulmonibus aëra jactet
Expressum, ut pulso resonantem gutture reddat,
Quem spirare silens, & mutum halare solebat?
Aut queis disponenda modis sit daedala lingua,
Lingua figuratrix verborum, opifexque loquelae;
Dentibus ut fractam vocem, illisamve palato
Terminet inflexu, ac fingens moderetur euntem;
Naribus & labris formandam saepe relinquat:
Quosque, id fiat uti, sit opus contendere nervos?
Quin taceat, si tanta priùs molimina secum
Debuerit versare animo, quàm tollere vocem.
CURRERE fert animus; curro; sed quid sit agendum
Interiùs, velox ut curram, nescio prorsus.
Ast aliâ ratione tamen mihi membra moventur
Currenti, quàm si sedatè incedere vellem:

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
