# Anti-Lucretius 191

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, LIBRI SEXTI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/191

LIBRI SEXTI. JAM avulsis Epicureae doctrinae radicibus, & mentis humanae nobilitate vindicatâ, in hoc Libro delabitur ad Belluas; ac probandum suscipit, animâ sive careant, sive valeant belluae, nihil inde aut menti humanae aut Deo detrahi: à v. 1. ad V. 27. Proponit id quod ab incredulis objicitur; belluas animâ nostrae simili praeditas esse, quod variis ferinae industriae exemplis illustratur; belluarum autem animas è Materiâ constare, ergò & nostras: Respondet hoc dilemmate, animam brutorum aut nullam esse, aut incorpoream: utrumlibet affirmari posse, salvâ mentis humanae dignitate: à v. 303. 1. Ostendit dubia saltem esse argumenta, quibus brutorum; certa, quibus hominum anima defenditur. Tum per hypothesim Cartesii doctrinam de belluis opponit, & ab exemplis, more adversariorum, decertare parat: à v. 344. ad v. 409. Probat ab absurdo non magis belluis animis concedendam esse, quàm plantis plurimis ac fossilibus: Motus animalium omnes mechanicè fieri posse indicat; ex mirabilibus brutorum factis inferri debere, non suam feris inesse mentem, sed mentem aliquam adesse: a v. 608. ad v. 767.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
