Latin
LIBRI SEXTI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 192
Unproofread scanNot analysed yet
Belluarum motus ex eâdem causâ nasci posse, ac motus nostros spontaneos, ad quos nihil nisi velle afferimus: à v. 767. ad v. 826. Ex immutabili in belluis vivendi tenore, arguit ipsas carere delectu; ex pluribus verò exemplis, ipsis non inhaerere mentem, sed praeesse: à v. 826. ad v. 947. 29. Si mens belluis attribuatur, illam, cujuscunque sit ordinis, incorpoream fore, ac nostrae similem; imò perfectissimam. Hîc contra adversarios retorquet exempla plurima solertiae animalium; quibus evincitur mentem humanâ praestantiorem belluis consulere: à v. 947. ad v. 1142. Instinctûs vulgare nomen velut inane profligat: Mirabilibus brutorum gestis mentem illis externam argui: ab operum humanorum industriâ probat, quanto major esse possit divini artificii solertia. Solvit id quod objicitur, inutilia fore brutis sensuum organa si sensu bruta careat. A v. 1255. Concludit nihil aliud ex tanto brutorum artificio inferri posse, nisi mentem esse summam; hîc exhibet miram structuram alituum, piscium, quadrupedum; animalia casu procreata non esse; ac proinde Deum esse auctorem belluarum, sive sensu careant, sive sensu praeditae sint: à v. 1357. ad finem. AN