# Anti-Lucretius 20

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, QDAXARACOM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/20

Confieri; fortasse novem gignuntur. At illud
Haud quisquam dubitat se se, dum cogitat, esse:
Quidni etiam hoc falsum? Rationis lege peremtâ,
Et lucem extinguis. Tua si doctrina manebit,
Ut Justum nihil est, Verum nihil esse necesse est.
Et quo Pyrrhonem gladio jugulare solebas,
Hoc temet jugulas, hoc tu procumbis eodem.
SED novus auxilio venit exspirantis amici
Defensor, Justum nativâ lege doceri
Qui negat, Hobbesius: nam praedicat arte repertum.
Cum coepere homines ad propria commoda nati,
Atque sui tantùm reverâ semper amantes,
Alternis certare odiis, ac vivere rapto;
Tunc, inquit, ne vis latè daret omnia pessum,
Ut pater & natus germanique, ut vir & uxor,
Ejusdemque loci possent convivere cives
In coetus hominum quasdam Prudentia leges
Intulit ad commune bonum; queis publica sensim
Utilitas, longique mali experientia quanquam
Invitos timor inprimis parere coegit.
Haec est, Hobbesium si consulis aut Epicurum,
Justitiae, nec non & Relligionis origo.
Qui de Justitiâ, de Relligione profanus
Haec sine teste refert, liquidò se prodit utrique
Infensum; sed nil aliud probat. Haud ego gratis
Fingere vana sinam. Vilescit origine tali,
Nec vera est Virtus, quam sola creasse putatur
Utilitas. Tamen hoc ipso victoria quaedam
Obtigerit nobis, omen pignusque triumphi.
Cùm sine Justitiâ, sine Relligione fatetur
Non potuisse hominum genus à feritate nefandâ
Primitus averti, sequitur, si neutra manebit,
Pristina continuò redituram ad crimina vitam.
PROTINUS hic possem, ni quem sequor ordo
Pectoribus nostris inscriptam ostendere legem,
Et Fas conspicuum Rationis lumine puro,
Ante etiam Plebiscita aut consulta Senatûs;
Et Naturam aequè Justi Verique magistram:
At ne digrediar, praesens in tempus omitto.
Hoc tantum dicam: si nulla Bonique Malique
Stet natura priùs, legum quàm edicta ferantur
Jus nil juris habet; sed leges caeca libido
Condidit, & fluxo posuit fundamine: vano
uri servire, injusto est servire Tyranno.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
