# Anti-Lucretius 201

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTI-LUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/201

Ergò animus; nostrâ qui non tibi mente videtur
Inferior mage, quàm rubro sunt rufa colore,
AEs auro, saxum gemmâ, frondentibus ornis
Gramina, & albescens ignito Cynthia Phoebo.
Nam minus aut majus rerum non dividit usquam
Naturas: nec tam exiguo contraria distant
Inter se spatio, quale est nos inter & illas.
Haud secus ac nascens alieno in cortice muscus,
Radicesque suas habet exilemque coronam,
Frondesque fructumque gerit velut ardua quercus.
Et qui vix tenues elabitur inter arenas
Rivulus, ac minimo divertit saepe lapillo,
Non minùs oceano proprias quondam inferet undas,
Quàm fluviis hinc inde tumens nivibusque solutis
Flumen Amazonium, quod vasto gurgite currit
Andibus ex altis, ac centum regna pererrans,
Ipsum etiam pelagus, quò se ingerit, esse videtur.
Ergò incorporeae frustra Sophus usquè laborat
Formare effigiem Mentis; cum sola ferinas
Materia efficiat Mentes. Quòd si quis abundat
In nobis, quo bruta carent animalia, sensus,
Et quem ideo Rationis amem jactare superbo
Nomine; causa fuit felicior undique nexus
Principiorum. Etenim cata vulpes arte videtur
Ac simul ingenio reliquis excellere brutis;
Nec tamen alterius naturae est. Sic homo vulpem
Exsuperat, meliore luto praecordia gestans
Ficta, at ficta luto; formâ praestantior, idem
Naturâ; quae nos cunctis animantibus aequat.
Sic loqueris; multi sic tecum saepe loquuntur,
Ne tamen inde putes actam rem; dictaque vulgi
Ad Sophiae veras potiùs mecum exige leges.
SI non externis tantùm dubiisque profectò
Indiciis mira haec brutorum gesta tenerem; 305 Intima sed penetrans naturae arcana ferinae Quidquid eo latet atque agitur sub cortice, nossem;

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
