# Anti-Lucretius 204

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTI-LUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/204

Felis ab exemplo, cui te componere mavis.
Imus ad ignotum per cognita: sed tibi, Quinti,
Rebus ab ignotis ad notas ire libido est.
Siccine legitimus Logices pervertitur ordo?
Siccine per tenebras optatum lumen aditur?
PLURIBUS hinc adeò verbis jam parcere possem:
Nam subitò ruit objectum & vanescit in auras.
Sed quia te rapiunt sensus, atque in tua dicta
Vulgare ac promtum est facili descendere clivo;
En totum tibi Cartesium validasque cohortes
Cartesii opponam: forsan dubitabis, & ultro
Dices obscurum quod apertius antè putabas;
Si facilè, ut spero, exponi miracula possint
Omnia brutorum, quae praestantissima ducis,
Organicam per vim, molimine mentis ademto.
Sed cùm te moveant, Ratione potentiùs ipsa,
Rebus ab externis quae passim exempla petuntur;
Exemplis etiam tecum certare lubebit.
DIC igitur. Quoties nostris tractatur in hortis
Herba manum fugiens, à sensu nomen adepta,
Nonne reluctari indignans ac nolle videtur
Et, quasi contactu violatam, stringere frondem?

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
