# Anti-Lucretius 207

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTI-LUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/207

Arboribus Dryadas, fluviorum Naiadas undis,
Pratis ludentes per gramina laeta Napaeas,
Tum Satyros sylvis, & turpia Numina Faunos.
HAUD aliter multis animans Magnesia quondam
Visa silex, traheret quòd grandia pondera ferri;
Suspicioque fuit sensûs & amoris in illâ.
Nam quis non stupeat, grave condensumque metallum
Currere in amplexus lapidis; fierique vicissim
Magnetem, atque alio saturari denique ferro?
Necdum etiam gemino suspendi cardine Mundi,
Altera ceu Tellus esset, parva Orbis imago,
Cognorant; nec vis in eâ comperta polorum;
Nec coeli latera ostendens in pyxide, classes
Ducebat pelago & supplebat sidera nautis.
Succina quid referam paleis onerata perinde
Eminus allectis? Inter duo corpora plana
Sponte suâ surgens oleum, hoc velociùs altum
In culmen properans, quo fit vicinius illi?
Tum lymphae stillas, quae cùm accessere fluendo,
Protendunt parvos apices ac mutua captant
Oscula, dum tandem coalescant corpus in unum?
HAEC si more tuo expendis, vestigia Mentis
Ejusdem quâ bruta tibi pollere videntur
In plantis, in fossilibus passim obvia cernes
Observans; leviora quidem, Mentisque minoris:
Sed plus atque minus non dividit (ipse docebas)
Naturam rerum mage quae perfecta minusve
Esse potest, quamvis eadem uniusque tenoris.
Utque feras homini signa ob communia quaedam
Aequiparas, quanquam in reliquis distare fateris,
Aequiparare feris etiam genera ista licebit,
Ob certos pariter motus, externaque Mentis
Indicia, in multis etsi distare fatendum est.
Si dicas Mentem humanam praestare ferinae
Organicis tantùm, quibus utraque machina constat
Partibus, hoc itidem de plantis omnibus ausim
Respondere, & de brutis animantibus unà
Collatis. Tua me, dum pugnas, arma tuentur.
AT verò genus arboreum non ambulat, inquis,
Non edit vocem, non obtinet organa sensûs,
Imò quae retuli plantaria sponte videntur,
Etsi affixa solo, tamen & protendere ramos
Quò juvat, & captare suam radicibus escam.
Forsan odoratu & gustu tactuque fruuntur:
Nam faciunt quae non fieri sine sensibus illis
Posse putas. Careant: quid tum? nihil inde probatur.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
