# Anti-Lucretius 208

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTI-LUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/208
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/208

Omnia non omni pollent animalia sensu.
Qui caecas terebrant imâ in tellure latebras,
Lumbrici degunt oculis atque auribus orbi.
Sunt in littoribus pelagi conchylia, cultrum
Quae formâ referunt, nunquam de sede moventur:
Tantùm, regresso fluctu occultantur arenâ;
Hinc se paulisper tollunt venientibus undis.
QUINETIAM esse feras terris spectamus & alto
Sic hebetes, illis animantior herba videri
Ut possit, cunctos renuit quae tangere tactus;
Aut acus ad gelidam semper quae vertitur Arcton,
Et tacto magnete polum servare fidelis,
Nonnihil hinc atque hinc declinat tempore certo,
Sunt homines mente interdum, te judice, capti,
Quos canis & lupus ingenio superare videntur:
Invenies brutum plantis & inertius ipsis.
Cunctarum tamen est similis natura ferarum:
Omnibus aut nullis Mens est. Si Mentis honores
Concedas Aquilis, & habebunt Ostrea Mentem.
AT quidquid plantae insignes ac nobile saxum
Ostentant, fieri per tenuia corpora, certis
Exagitata modis & propellentia, constat.
Nil opus est animo, vi tantùm atque impete motûs.
Hoc ais, & fateor. Sed gentis pulchra farinae
Cur non facta licet paribus concredere causis?

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
