# Anti-Lucretius 210-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTI-LUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/210-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/210-2

Quidni corporeis ita motibus omnia fiant
In brutis, quae consilio directa videntur?
QUANDOQUIDEM licet à minimis exordia sumam.
Ostrea vix pelagi fundo gradiuntur, adhaerent
Rupibus & saxis, vescuntur gramine, foetus
Progenerant, reserare solent & claudere concham.
Machina si tales aptata putetur in usus;
Et ponam in capite & stomacho & genitalibus agmen
Spirituum, simul & quaedam instrumenta movendi
Corporis; haec tribuam solis discrimina motûs
Particulis, versus propriam impellentibus escam,
Absque fame, seu notitiâ, aut cuppedine victûs:
Ut radix in pingue solum, pejore relicto
Commeat, & fundit sylvam hinc atque inde comantem.
Necnon convenient sibi mas & foemina; sicut
Conveniunt geminae per vincula mutua vites:
Dispar finis erit, verùm par causa modusque.
Nonne etiam constat palmis haud crescere baccas,
gentis
Ni prope sit conjux? Nonne omnis nunc quoque
Novimus arboreae gemino connubia sexu?
Flumina materiae levis, insinuantis aduncae,
Per varios missa hinc, atque inde recepta meatus,
Motabunt concham, ferrum ut magnete movetur,
Ac meliùs longè; quia sunt ea corpora ferro

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
