# Anti-Lucretius 211

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTI-LUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/211
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/211

Et fabrefacta magis, pluresque tributa per artus:
Quinetiam variè; variis ut stridula ventis
Pinnula seu malo in summo, seu culmine tecti
Volvitur, & coeli partes versatur in omnes:
Et rota juncta rotae, quanquam uno fluminis ictu,
Diversae currunt; si recta haec, illa supina est.
NOBILIORA parem servant animalia ritum,
Etsi fortè modo mirabiliore gerunt se;
Machina quòd longè data sit praestantior ipsis.
Cur canis insequitur leporem cervumque caprumque
Sylvestrem? Quidam è cunctis animalibus exit
Halitus, haud feriens oculos, sed nare sagaci
Sensilis, atque humiles longum diffusus in auras,
Graminibus pariter tritis ac sentibus haerens.
Hunc non suscipimus, nec bellua suscipit omnis;
At quae sola fuat venando nata, suasque
Sic nares habeat textas, quas halitus intret:
Ut sera non omnis velit omnem admittere clavim.
Halitus hic valido catuli quatit impete nervos;
Scintillant oculi; praecordia sanguine turgent;
Pulmones jaciunt reclusis faucibus auram:
Illinc latratus, quique artubus emicat ardor.
Ergò quae cervus longo corpuscula tractu
Emisit, nervis altè intricata caninis,
Huc catulum rapiunt, unde effluxere; ruitque
Impiger ad cervum loca per deserta vagantem,
Aut recubantem inter frutices domitumque labore.
Quam si spirituum seriem velutique catenam
Amisit catulus, nimio sive impete raptus,
Seu cervi facto in vestigia trita regressu,
Sistitur, aut mutus malè certis passibus errat,
Seque agitans variè, simul anxius esse videtur;
Si reperit, latrat rursum, ac velocior instat:
Illius ad vocem sociorum turba recurrit.
SAEPE canes oculis tantùm, nil nare cientur:
Illos nullus odor, sed praedae irritat imago.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
