# Anti-Lucretius 212

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTI-LUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/212
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/212

Lucis enim radius, quem praeda objecta reflectit,
Postquam oculi tetigit fundum, tensoque receptus
Reticulo, succussit agens primordia motûs
Nervorumque caput, se fila unde omnia produnt;
Succussi fontes animorum hinc inde fluentûm
Irrorant sparsos per segmina multa canales:
Musculus hinc omnis concepto flumine turget
Assurgunt fibrae, & curvos breviantur in arcus,
Ossaque, membrorum fundamina, subdita tollunt;
Totaque compages in partem vertitur illam,
Unde sibi veniunt irritamenta. Necesse
Tunc igitur planè est, cùm tantos machina motus
Hauserit hinc, illuc etiam directa feratur.
Quandoquidem radius, qui motûs omnis origo est,
Objectaeque rei simulacrum in lumina defert,
Inde venit semper, semperque revertitur illuc.
Pondera non aliter comprensa rudente trahuntur,
Et veniunt ad eum, qui dat motum ipse rudenti.
UT canis in cervum cursus, sic & fuga cervi
Mechanico fit plana modo. Latratibus aures
Ut primùm sonuere, sono concussa movetur
Machina tota repentè feri, quem somnus in umbra
Detinuit; cutis arrigitur, nervique tremiscunt.
Ecce animi cerebro delapsi concita membra
Exagitant; & pulsa, procul discedere cogunt.
Machina principiis nam talibus, ordine tali
Compacta est, ut rumor eam sonitusque minaces
Commoveant (licet illa minas urgensque periclum
Nesciat) inque fugam vertant: velut igne fugatur
Unda; Aeschynomenes ramus, cùm tangitur, herbae.
Sic bruta aufugiunt, ut cernas signa timoris
A ritu pendere mero, quem condita servant
Organa; non verum fugientibus esse timorem.
Omnia nempe feras non aequè murmura turbant,
Non omnes rerum effigies. Horrere videtur
Hostem quaeque suum: cervi damaeque molossos,
Accipitrem perdix, milvum gallina, lupumque
Bos & ovis: latebras conquirit piscis in ulvâ,
Ingruit ut trepidae populator lucius undae.
Nullus ab innocuis metus est in gente ferinâ.
CUR illud fugiant, hoc contra bruta sequantur
Haud aegre inspicies, positis quae diximus. Omne
Arcanum in fabrica. Confestim nempe recedunt,
Dissona cùm veniunt illis; ac proinde sequuntur,
710Si cum propositis est convenientia rebus,
Et quidam tonus harmoniae qui congruat. Ecce
Si geminas fidium chordas quis tendat, eundem
Ut sonitum reddant, cùm tangitur altera plectro
Consona chorda tremit, fremitusque intacta repente
Dat similes, aliisque silentibus una susurrat.
Tum vitreo calici poteris quem pollicis ictu
Deprendisse tonum, si voce imitatus acutâ
Accinis, hunc frangi, subitoque dehiscere cernes,
Qui voces alias, gravioraque murmura temnat.
nde patet liquidò quid odore sonisque receptis

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
