Latin · Dactylic hexameter
ANTI-LUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 213
Unproofread scanNot analysed yet
Eveniat; qui dira fames, sitis improba vexet
Corpora brutorum, non escae concita sensu,
Non potûs, at ventriculi prurigine tantùm,
Quae stimulat nervos nec verò pungere cessat,
Versùs id omne agitans, ex quo mitescere possit.
Quò D si perspicuum non est sic mota reapse
Corpora brutorum, saltem est sic posse moveri.
Unde liquet Mentis regimen nihil his opus esse.
Ergò nullus amor, nullus timor esse putetur
In brutis, quanquam id suadent fallacia signa.
Nam timor est odium mortis, quae creditur instans;
Nullo viva modo norunt animalia mortem:
Ignoti nullus timor est, ut nulla cupido.
Idcirco fugiunt, quoniam fugere illa necesse est:
Et praedam invadunt, quia non invadere praedam
Non possunt. Arcu velut evolat acta sagitta,
Non arcum fugiens odio, sensuque timoris;
Atque hominem ferit &lacerat sine motibus irae.