Latin · Dactylic hexameter
ANTI-LUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 214-2
Unproofread scanNot analysed yet
In varios, prae laetitiâ, prorumpere saltus.
Hìc spes hic metus est, hic &prudentia Mentis.
Vidi equidem, vidi &stupui mirabile factum.
Sed nihil hic mirabilius, nil pulchrius illis,
Quae retuli; mores praesertim ac praelia narrans
Baubacum &famulos tergo reptante gementes.
Nimirum in cunctis Rationem &clara fatebor
Artis &ingenii passim documenta micare:
Hinc non inficior brutis assistere mentem:
At verò mens illa ubi sit, dignoscere fas est.
SCILICET est eadem, quâ machina flectitur omnis
Nostra volente animo: quâ demum talia fiunt
In nobis, quae nos ipsi effecisse videmur,
Proptereà quia cùm volumus, sunt facta repente;
Quanquam, ut praemonui, quo sint patranda labore
Et quibus auxiliis, sic ignoramus, ut illa
Non fierent, si cuique, suos dum promovet artus,