# Anti-Lucretius 214-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTI-LUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/214-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/214-2

In varios, prae laetitiâ, prorumpere saltus.
Hìc spes hic metus est, hic & prudentia Mentis.
Vidi equidem, vidi & stupui mirabile factum.
Sed nihil hic mirabilius, nil pulchrius illis,
Quae retuli; mores praesertim ac praelia narrans
Baubacum & famulos tergo reptante gementes.
Nimirum in cunctis Rationem & clara fatebor
Artis & ingenii passim documenta micare:
Hinc non inficior brutis assistere mentem:
At verò mens illa ubi sit, dignoscere fas est.
SCILICET est eadem, quâ machina flectitur omnis
Nostra volente animo: quâ demum talia fiunt
In nobis, quae nos ipsi effecisse videmur,
Proptereà quia cùm volumus, sunt facta repente;
Quanquam, ut praemonui, quo sint patranda labore
Et quibus auxiliis, sic ignoramus, ut illa
Non fierent, si cuique, suos dum promovet artus,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
