# Anti-Lucretius 216

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 216. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/216
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/216

Etsi, quae praestare solent, ratione sagaci
Sunt directa quidem & prudentibus excita jussis,
Nec sine consilio, sine cognitione geruntur:
Qualia & arboribus modò mirabamur in ipsis;
Nec tamen utilium plantis innata cupido est.
Automaton parvo suspensum momine, parvo
Impulsum, motus quos credis sponte coortos,
Affectusque omnes animi intus agentis, & iras
Atque odia, invidiam & vivos simulabit amores:
Dummodò Mentem aliam fatearis, nempe supremam,
Quae praesit. Quod quis si fortè retorqueat in nos, Ne dicatur homo propriâ quoque mente carere; Non solùm ex dictis, verùm hoc convincitur ipso Quòd sibi quisque hominum sit conscius & sibi testis pse suae mentis: de se nemo ambiget unquam.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
