# Anti-Lucretius 218

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, 218. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/218
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/218

Foverit ignorans; rupto vix cortice prodit
Mendax progenies, studio praegestit aquarum,
Et micat in venis nandi ingenerata voluptas.
Ergò palus avidis ubi primùm risit ocellis,
Tunc generis memores, freta per cognata, per ulvas
Abripit ingenium fidens & avita libido.
Pipilat interea, stolidè angitur, aestuat, ardet
Falsa parens, rostroque monet, pennâque moratur
Certatque audaces arcere minacibus undis.
At postquam indocilem per amica pericula cernit
Praecipitare gregem, trepidans revocatque,
ruitque
Exanimata, gemens, inviso in margine cursans;
Jurgiaque ingeminat rabie, ceu mater, anili.
Nam putat esse suos; & avorum vivere ritu
Stultae est una salus; alieni nescia moris,
Tuto non videt ire leves impunè natatu.
SAEPE autem faciunt sic laevè bruta quod ipsis
Nativum est, ut ibi potiùs dementia vera,
Quàm vis consilii quaedam ingeniumve putetur.
Omnis enim ac semper triplicem canis exigit antè
Quàm jaceat, gyrum, calcando nempe videtur
Exaequare torum, quò molliùs ipse recumbat:
Hoc petrâ faciet super, atque in marmore duro.
Posticis pedibus, quò stercora celet, in horto
Scalpit humum feles: curam hanc & cernis inanem
Strata pavimento si fortè cubicula foedet.
Ensis equum pupugit; non hic se summovet, imò
Nititur in ferrum, corpusque in vulnera trudit.
Si quando stabulum conceptis ignibus ardet,
Ille manet constans, nec postibus exit apertis,
Quidquid agant famuli; & flammâ fumoque necatur.
quid referam stultis de papilionibus? Unum
Exitii quibus est cunctis genus, ire volando
Fatalem ad lychnum: quòd si semel inde recedant
Semianimes, iterum repetunt incendia laeti;
Quos fratrum alliciunt exusta cadavera, nedum
Avertant; donec ponant in lumine vitam.
Psitta

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
