Latin
SEXTUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 219-2
Unproofread scanNot analysed yet
Psittacus humanas imitatur gutture voces,
Et quemcunque sonum linguâ moderante figurat:
Cur potuit nondum tandem assuetudine longâ
Discere, prolatis quae sit sententia verbis?
Sed temere ac frustra rogat &respondet, inani
Garrulitate loquax; veluti Germanica justos
Cymbala dant modulos; similes &Belgica latè
Tympana templorum celsis è turribus edunt.
hoc est:
EXTREMUM, tibi quod super his proponimus
Omne animal ruit in venerem, fecunda libido
propago?
Cuncta tenet; veneris quae meta est? Nonne
escam
Omne animal sitiens lympham sibi poscit, &
Esuriens: quinam est finis potûsque cibique
Nonne ut jejunum corpus, cui semina vitae
Diffugiunt semper, recreetur utrâque medelâ;
Et novus attritos sanguis suffulciat artus?
Scilicet hoc animo, &ne desit bucera proles,
Lascivire putas per pascua laeta juvencum?
Aut seriem annorum longam sibi quaerere pastu;
Ne torpescat iners venis liquor, &quasi flore
escant rancida membra: Decusso tandem flacc am doctus lambere mammas Quod neque nutricis nos inter cogitat infans? A genitrice recens Igitur Mens altera certè Absit ut haec dicas. quod bruta ignara sequuntur, Consilium hoc iniit, plerumque in rebus adulti.