# Anti-Lucretius 220

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, SEXTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/220

Illis quae summè stupida & spernenda videntur.
NULLIS invideo mentem; da quamlibet, illa
Lege, ut vel minimam cunctarum atque ordinis imi
Agnoscas incorpoream, expertemque ruinae.
Sensus enim mens est per corpus corpora noscens;
Ac praeter mentem, nil noscere, nil dare motum,
Nil aut velle potest, aut nolle. Satis ne probavi?
Materies super ingenitam se attollere sortem
Non valet, aut mentis proprios invadere fines.
Mens omnis mens est; sive ad sublimia tendit,
Sive moratur in exiguis, multumve parumve,
Seu malè, seu bene, seu meliùs meliusque gradatim.
Namque agit omnimodis, diversaque nomina sumit,
Cùm diversa facit. Sensum illam nominitamus,
Res ubi corporeas instructa per organa noscit
Objectas, & membra sibi sociata moventes:
Phantasiam verò, quando simulacra capessit
Apprendens fibris altè conscripta profundis:
Vim reminiscendi, quoties vestigia rerum
Quae suscepta priùs cerebroque insculpta sedebant,
Tandem aliquo revocata modo renovataque rursum
Perlustrat, gazae relegens monumenta vetustae:
Intellectum adeò, cùm tali corporis usa
Subsidio, vel corporeas assurgere promta
Effigies super, ingenitos se accingit ad ausus;
Et meditatur agens intrinsecus, omnia pendit
Judiciumque ferens argumentatur, & auget
Notitiem, in notis solers ignota tueri:
inde voluntatem, dum illis se adjungere certat
Quae bona visa sibi; vel se cupit esse remotam
Prorsus ab his quae fortè mali sub imagine sensit.
Et re pro variâ tunc spes, metus, ira, libido
Dicitur, unius quae sunt discrimina causae.
HORUM si quaedam brutis animantibus,
imò
Unum si tribuas, mentem largiris eandem
Naturâ ac nostram, generis licet inferioris,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
