# Anti-Lucretius 222

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, SEXTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/222

Pungit apis, custos verè studiosa favorum
Posse nocere igitur venientem novit; at illi
Si transfigatur telo cutis, inde futurum,
Ut moerens aliò, victusque dolore recedat.
Quin etiam novit promtum haec ad vulnera telum
Esse sibi. Quot sunt, quae jam cognoscit? Et unde?
Alituum pullus, primùm se credere vento
Cùm coepit trepidans, & fidere mollibus alis;
Ignotas adeò si destinat ire per auras,
Posse volare igitur sentit se; & in aëre fulcrum
Non fore, ni volitet; nec sat, si simplice pennâ
Moliretur iter pennam sed utramque movendo,
Sustentaturum justo se pondere corpus.
Unde habet has tiro species arcanaque motûs?
Et jumenta, quibus nunquam fluviatilis undae
Planities tentata pede est aut visa per aevum,
Adducta è stabulis cùm stant in margine ripae,
Lintrem intrare timent; &, si instat verbere ductor
Improbus, obsistunt, atque in sua lora rebellant;
Aversaque fremunt longum cervice, priusquàm
Dimoveant se se; tandem domitante flagello
Ingressum trepidâ tentant cunctantia plantâ;
Ceu levibus tabulis diffisa soloque labanti,
Naturae & gnara humentis, quae praegrave corpus
Non ferat, exclusaque animantes enecet aurâ.
Si fluvio inciderint, (namque ultro gens natat omnis Quadrupedum) mora nulla, natant; interrita fluctum Proscindunt, neque habent, qui ducere motibus aequis
Antè retroque pedes doceat. Quis tale periclum
Indicat ignaris, vitandique indidit artem?
HAUD aliter campo properans canis acer aperto,
Si cursu in medio scrobe sistitur improvisa,
Protinus è summo spectans obstantia pendit;
Atque ideo foveam cùm trajicere impete primo
Desperet, cedit retro, spatiique relinquit
Quod satis est, celer ut remeans ac viribus auctis, Ingentem saltu valeat superare lacunam.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
