# Anti-Lucretius 225

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, SEXTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/225
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/225

Non sine consilio. Si ponis in alite mentem,
Ergò inventricem censes, rerumque peritam
Quas didicit nunquam, sed divinasse putanda est.
INSTINCTU sedenim fiunt haec omnia dicis;
Hoc duce bruta gerunt animantia quidquid agendum
Quamvis ignorent & quare & quid sit agendum.
Ast ego jure pari alternantes aequoris aestus
Instinctu fieri dicam, si dicere tantùm
Sufficiat. Mihi rem poscenti vana reponis
Nomina, quae Ratio propriis eliminat oris:
Haec, precor, indoctae plebi stupidaeque relinquas.
Nam Ratio, ad vulgi morem si quando loquendi
Dat veniam, (quò saepe adigit sermonis egestas,
Aut fandi commune genus) jam non finit, ex quo
Ipsae inquiruntur causae ac primordia rerum:
Tunc accuratis opus est rem reddere verbis.
INSTINCTUS igitur quid inani nomine signas?
Mentem aliquam, nec ne? At si nullam, machina tantùm
Eximia est: si quam; bruti-ne in corpore agentem,
An bruto externam? Canis aeger gramina quaerit,
Ipse sibi medicus. Quod agit, Ratione magistrâ
Efficitur; neque agat sapientiùs ipse Machaon:
Hac unâ siquidem reperit solamen in herbâ.
Ergò Mens quaedam Rationis lumine pollens
Huc jubet ire canem. Sed quae Mens? Mens canis ipsa? Pro pudor! Oppletae languens angoribus alvi, Quo didicit pacto purgandum corpus? Et illo gramine purgari? Gramenque, ut prosit, edendum? Illius in foliis, non in radice sitam vim? Praeterea, quantùm ex illo decerpere fas sit? Esto noverit haec, potuit quae discere nunquam: 1170Quâ multas inter plantas, quae proderit una,
Seliget hanc prudens; an odore, colore, figurâ?
Vidit & olfecit nunquam: tamen impete raptus
It canis; hanc optat quaeritque ac seligit unam.
Id neque percelebris Podalirius, aut sibi tantum

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
