# Anti-Lucretius 229-3

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, SEXTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/229-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/229-3

Exhibeant; animamque ferant in sanguine foetam
Spiritibus: puros liquidosque videlicet ignes,
Quorum ope quisque suus servetur partibus ordo;
Et facilè, ut par est, moveatur flexile corpus:
At propriâ sine mente; Deo cùm sit satis illic
Signavisse suam? Nam quae non machina clamat
Auctorem; attentas si quis modò praebeat aures?
Cuncta Deum produnt, atque altè impressa sigilla
Quolibet organico splendent in corpore, Mentis
Aeternae, quae sola regit quod sola creavit.
AT verò in brutis animantibus organa sensus
Omnia quid faciunt sine sensu? protinus inquis.
Id faciunt quod & in nobis humana, priusquàm
Rem sibi delatam mens nostra retexerit, ipso
Fibrarum ex motu, quo scilicet illa monetur;
Quo potiùs semel exorto, Deus admonet illam.
In brutis, velut in nobis est machina certè,
Rebus ab objectis pariter quae nata moveri;
Hoc est, à motore Deo, praesentibus illis.
Solum hoc discrimen, quòd machina nostra cieri
Mente solet media; sine Mente, ferina cietur.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
