# Anti-Lucretius 231

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, SEXTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/231
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/231

SI quis, ut assiduo maris unda reciprocet aestu
Pressurâ fieri Lunae, tibi fortè negaret
Idcirco, quia Luna suos habet & maris aestus;
Tu responderes, priùs hoc utrumque probandum,
Et pontum in Lunâ, & ponti revolubilis aestus.
Diceret; at Luna est, ut fertur Olympia tellus,
Omnia persimilis nostrae: quodcunque videtur
In nostrâ, hoc etiam censeri debet in illâ:
Argueres in eo discrimen posse putari,
Res quoniam nondum satis explorata profectò est:
Si tamen in Lunâ reperitur & aestuat aequor,
Pressurâ id nostrae pariter contingere terrae.
Quid prodest igitur brutorum inquirere sortem;
Cum nostrâ sit nota minùs, totiesque probatum
Jam fuerit, si mentem habeant similem omnia nostrae,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
