# Anti-Lucretius 235

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, SEXTUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/235

Quae servent haustam raris è fontibus undam,
Atque monente siti reparanda in viscera reddant.
Haud secus, ac fructu sublimis carduus hirto,
Qui medios inter lapides tophumque virescit,
Nec sat jejunâ trahit è radice liquoris;
Emittit bibulas ipso de caudice frondes
In quibus, ut labris totidem, se roscida cogit
Stilla novo delapsa die, stagnansque moratur:
Arentem ut foveat, sensimque refrigeret herbam.
Haec non fortuiti occursus, non vincula caeca
Condere, non fictae vires quaecunque putentur
Esse in Materiae summâ, potuere movendo.
NAM quòd ab inventis hominum, quòd ab artis opella
Naturae secernis opus, quasi condita casu
Fabrica sit, nostrâ quae non imitabilis arte,
Mortalis longè superat miracula nisus;
Quòdque doces nullo compagem fine creatam
Membra nec ad proprios instructa sagaciter usus;
Verùm Materiae tandem glomeramine caeco
Evenisse, homines ut conspicientia nacti
Lumina, conspicerent; quoniam priùs illa fuerunt
Condita, quàm notus cuiquam foret usus eorum:
Num rides, Quinti! Bellè haud humana fuisse
Haec inventa probas; at nulli debita menti,
Nequaquam. Sic sunt gregibus constructa fovendis,
Non ovium, ast hominum certâ praesepia curâ,
Ne rapiat lupus, aut coeli inclementia laedat.
Nec sine consilio nidum mox ipse putabas
Surgere perdicis vel hirundinis. Inde triumphans
In brutis animum, nostri similemque volebas.
Organa perdicis tu verò & hirundinis ipsa,
Quae nidis longè praestant, nidosque laborant,
Ipse tibi pugnans temere emersisse putabis?
Dic igitur pontem hunc, quo latum trajicis amnem,
Non operâ factum, aut studio; sed sponte fodinis
Ex improviso lapides venisse recisos,
ANTLLUCRETIUS. LIBER SEXTUS.
Et palis ultro in terrae fundamine fixis
Incubuisse simul, curvatisque arcubus altè
Suspendisse solum atque viam fecisse per auras,
Et fluvio imposuisse jugum, ripasque remotas
Transverso ductu & solidis junxisse catenis.
Dic quoque belligeras non unquam in littore classes

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
