Latin
LIBRI SEPTIMI
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 237
Unproofread scanNot analysed yet
LIBRI SEPTIMI. AD demonstrandam Divini Artificis manum, jam ab animalibus ad semina progredimur: à v. 1. Exagitat ridiculam Epicuri de ortu primâque nutritione animantium opinionem: à v. 30. ad v. 154. Aristotelis formam artificem explodit: à v. 154. Probat semina casu nec fieri, nec fecundari potuisse: à v. 200. ad v. 261. Descendit ad Epicuri &aliorum Atheorum sententiam de generatione animalium, quam per solas motûs leges explicari non posse affirmat: à v. 261. Ut ostendat non sine opificis industriâ fabricatam hominis machinam, in ejus descriptione immoratur: Transit ad bruta, tum minora, tum majora: quorum primum semen nec à seipso, nec casu factum esse demonstrat; ergò à mente aliquâ, eâque summè peritâ: ea aeterna esse non posse: à v. 745. Ex constanti generationum similitudine earumque arte eximiâ probat, semina nisi à causa providâ, communi, validâ &aeternâ formari non potuisse: Semina omnia animalium cujusque generis in primo animali conclusa fuisse: in maribus prolem contineri: à v. 1006. ad v. 1120.