Latin
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 239
Unproofread scanNot analysed yet
ANTILUCRETIUS, SIVE DE DEO ET NATURA, LIBRI NOVEM, AD QUINTIUM. Θ εἰκλη Θ γὰρ κρ LIBER SEPTIMUS, De Seminibus. HACTENUS auctorem rerum sat multa probarunt; Nullaque fortuitis Atomorum nexibus esse Corpora constructa; &per se consistere nullam Materiem per se nullam potuisse moveri. Vidimus &species viventûm animataque regna; In quibus est operis major solertia, mentemque Arguit artificem doctus labor: unde parentem Esse Deum pariter vocalia mutaque clamant. Id tamen evincunt multo mage cognita rerum Semina: si attendas, quo verè singula pacto Gignantur; possintque homines, &secla ferarum, Et plantae, &quidquid fabrefacta per organa vivit, Perpetuum reparare genus; semperque recentes Consumtis patribus detur succedere natos: Unde fit interitûs ortûsque reciproca quaedam Aeternùm series; &eunt redeuntque vicissim Ex rebus non iisdem, eadem spectacula Mundo. Quales usque cavis amnes volvuntur in alveis, Haud sibi dissimiles, alii tamen; atque perenni zo Defluvio properant magnum descendere in aequor: Nam sequitur fugientem unda &fugit ipsa sequentem.