# Anti-Lucretius 239

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/239
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/239

ANTILUCRETIUS, SIVE DE DEO ET NATURA, LIBRI NOVEM, AD QUINTIUM. Θ εἰκλη Θ γὰρ κρ LIBER SEPTIMUS, De Seminibus. HACTENUS auctorem rerum sat multa probarunt; Nullaque fortuitis Atomorum nexibus esse Corpora constructa; & per se consistere nullam Materiem per se nullam potuisse moveri. Vidimus & species viventûm animataque regna; In quibus est operis major solertia, mentemque Arguit artificem doctus labor: unde parentem Esse Deum pariter vocalia mutaque clamant. Id tamen evincunt multo mage cognita rerum Semina: si attendas, quo verè singula pacto Gignantur; possintque homines, & secla ferarum, Et plantae, & quidquid fabrefacta per organa vivit, Perpetuum reparare genus; semperque recentes Consumtis patribus detur succedere natos: Unde fit interitûs ortûsque reciproca quaedam Aeternùm series; & eunt redeuntque vicissim Ex rebus non iisdem, eadem spectacula Mundo. Quales usque cavis amnes volvuntur in alveis, Haud sibi dissimiles, alii tamen; atque perenni zo Defluvio properant magnum descendere in aequor: Nam sequitur fugientem unda & fugit ipsa sequentem.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
