# Anti-Lucretius 241

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/241
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/241

Prodierint: muscae primùm culicesque molesti,
Facturae levioris opus; dein secla volantûm,
Reptiliumque & quadrupedum; quos inter &
ipse
Venerit ortus homo Rationis lumine pollens.
At notas praeter species, quas esse videmus
In Mundo, multae consurrexere sub auras:
Casus enim quid non peperit? Sed protinus illas
Exstinxit sobolis defectus, & ire coegit
In tenues Atomos, veluti radice recisa:
Fecundas quoniam casus non fecerat. Illae
Manserunt tantùm, queis tunc genitalia fortè
Organa contigerant, Venerisque innata cupido.
SED quales quantosque homines hoc more
profudit
Terra parens? Minimos, inquit, ceu nascimu
omnes:
Nam generum cunctorum exordia parva fuerunt.
Unde igitur victum carpebant? Hîc Epicurum,
Se majorem ipso & pictoribus atque poëtis,
Admirare: minor fingendi namque magister
Hoc intricatus laqueo victusque sileret.
At non ille sibi fidens, atque ora pudori
Semper inaccessus: promto nodum ense secabit.
Provida nimirum pueris nascentibus almos
Eximii fontes lactis Fortuna pararat,
Qui coeno è medio passim hinc atque inde fluebant.
Illi erumpentes, ac sponte in labra jacentûm
Delati, fauces internaque viscera, quantum
Sat fuit, attentâ meliùs nutrice rigarunt.
Sic homines, agnos inter, mitesque leonum
Primitias, ab humo vitam suxere tepenti.
VERUM aequè liceat, lusit quos Graecia nugax,
Credere diluvii natos è pinguibus angues
Relliquiis; fortesque viros, & in arma ruentes
Erupisse satis Cadmei dentibus Hydri;
Aut lapidum jactu gentis primordia nostrae
Deucalioneis quondam instaurata sub annis;
Terrigenasve polo minitatos bella Gigantas:

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
