Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 242-2
Unproofread scanNot analysed yet
Appellare fidem. Credis tot vana canenti,
Et dubitas, morose, sequi tot vera probantem!
Quid mihi nunc adeò manifestum extinguere
Numen
Conatus, ridenda simul deflendaque monstra,
Terrestres uteros, limosaque semina ponit,
Deu fungis ac tuberibus nimis ille Poëta
Fertilis, &mammas lutulento lacte fluentes;
Opportuna forent teneris ut pabula natis?
Cur autem expresso Tellus emersa liquore,
Solis ab aspectu secunda tumescere coepit;
Et non acceptos dignata est reddere foetus:
Antè suâ vi parturiens, enixaque prolem,
Quàm gravida; &nutrix, ulli quàm nupta marito?
An lapsi madidae radii Telluris in alvum
Semina Phoebeo de corpore fusa tulerunt?
An Sol tot rerum species meditatus opimas,
Alvos femineas in molli finxit arena?
Jam Sol est igitur Deus: en tibi Graius Apollo,
En genitor Phaëtontis &Oceanitidis hospes.
Nunquid &omniparens foetus jam Terra tenebat
Commissos gremio, Solis quos eruit ardor?
En tibi magna Deûm genitrix, Idaea virago,
Quae miserum nimiis vexavit amoribus Attin;