# Anti-Lucretius 243-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/243-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/243-2

Consurgunt ab humo pecudes, hominumque catervae?
Quae nova tam subitò pariendi invertere ritum
Vis potuit; Terramque jubens sterilescere, solis
Aut reserans vegetabilibus, nunc omne creandi
Officium in species animantûm transtulit ipsas:
Et cunctas ideo sexus distinxit in ambos,
Ut nec Terrae operâ deinceps nec Solis egerent?
Nam si fortuito nascuntur singula casu,
Ac temere & sparsim jacto per Inane quietum
Seminio, totidem viventûm de genere omni
Nunc Atomos & in haec concrescere corpora suetas
Terra premit, quot tunc primùm exsiccata premebat.
Nullum animal tamen effoetis nunc prodit ab arvis:
Nec sub utroque polo, soles ubi, nocte fugatâ,
Semestres; nec ubi Solis violentia torret
Suppositam regionem & in auram ventilat agros.
Sunt hìc atque illic vada, flumina, stagna, paludes;
At nusquam visa est animal progignere Tellus.
AM quod Aristotelis docuit Schola, corporis omnis
Materiâ simul ac formâ consistere summam,
Nil aperit de seminibus, nil explicat, unde
Mens illustrari & verum cognoscere possit.
Materiem certè primam nihil esse fatetur,
Praeter id omne quod est formas versatile in omnes,
Per se nudum & inops, ita semper ut appetat illas.
At formam, id privum quo definitur habetque
Materies, ut sit talis talisque vocetur;
Reginamque animamque rei; verumtamen ipsa
Natam è Materia, quâ dilabente necatur;
Quâ sine adhuc nihil est, quamque ambit amica vicissim:

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
