# Anti-Lucretius 243

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/243

En Cybele mera, quam bijugi vexere leones
Montibus in Phrygiis, Corybantiaque aera sonabant.
SED quis eos foetus ipsa in Tellure creavit?
Vas est, non opifex. Hic te tua fabula fallit,
Et jugulat. Quo consilio, quâ mente subortis
Lac tempestivum, cujus de munere fluxit?
Nam si lactis inops venisset lucis in auras,
Maxima pars animantûm eheu! vix nata perisset:
Sugere nec limum poterat, nec mandere gramen,
Nec vento saturari, aut puro lumine Solis.
Impietas huc usque virum insanire coëgit!
Numine destructo, Fortunae tradidit amens
Numinis officium! Quàm prudens quàmque benigna
Haec Fortuna fuit! Quae munificentia major,
Aut quae cura magis materna in rebus alendis!
Qui talem agnoscit casum, non indiget ullo
Numinis auxilio: quin casum haud esse fatetur,
Invitusque Deum commentis ponit in ipsis.
SED cur haec praeclusa via est; nec jam ampliùs ullae

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
