# Anti-Lucretius 244

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/244
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/244

Mutua confortes adeò conjugit egestas.
Atque ita seminibus dominari & praeesse regendis
Formam imitatricem genii, ac bene cuncta moventem.
Haec fuit antiqui celebris doctrina Lycei,
Quam renovare velint, quibus haec natura vocatur
Plastica: si verè potuit doctrina vocari,
Quae cùm nil doceat, semperque relinquat in umbris
Rem sibi propositam, tum stulta & inania prodit
Somnia: namque modis rerum sub nomine formae
Plus nimio tribuens, physica in moralia vertit;
Ac stupidis animum, & teneros concedit amores.
Nec referat quare, seu quâ vi, nescia forma
Quid sit opus, mirâ tamen hoc opus arte laboret.
an non?
SED Mentem ne opifex habet haec mirabilis,
Nam si Mente caret, qui tot miracula promit?
Si Mens est, nostrae superat molimina Mentis?
Quanquam etenim Astronomus regiones aetheris altas
Describat radio, & Lunam Stellasque sequatur;
Quamvis aedificare domos, munimina, pontes.
gens hominum, parvoque imitari pulvere fulmen, Et rigidas cautes, & propugnacula firma Rumpere, & in muros jaculari incendia norit: Vel trabibus junctis ignotas quaerere terras,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
