# Anti-Lucretius 245

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/245
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/245

Longè per medias hyemes, trans aequora magna;
Est tamen in tenui major solertia grano:
Formaque lenticulae radicem extendere campo
Docta suam, & foliis ramos redimire bisulcis,
Digestasque simul varias includere lentes
Custode in siliquâ, totis praestabit Athenis,
Et me judice erit, quàm Porticus atque Lyceum,
Et quàm mortales cuncti sapientior una.
Verùm aliquid fas est erranti ignoscere turbae:
Quae dum opus artifici tribuit mirabile Formae,
Saltem in eo studium quoddam persensit & artem.
AT miror sublimem animum mentemque Epicuri,
Singula qui longum meditatus corpora, clausit
Ipse volens oculos & lumen sponte refugit:
Numinibus quando securâ in pace relictis,
Fortunam causas Mundi congessit in unam;
Ceteraque exorto semel advenientia Mundo
Sic fieri dixit, quoniam sic contigit esse
Complures Atomi certâ ut de classe coirent;
Proindeque seminibus nasci ductore sine ullo
Res cunctas, pariterque ex cunctis semina rebus;
Non ex proposito, vi tantùm atque impete motûs.
Hoc etenim distant Epicurus Aristotelesque,
Totius quòd curam operis studiumque regendi
Hic daret effecto, quod vel causae ille negavit.
SED non expediit Superûm contemtor, & olli
Carmine mellifluo suffragans Musa Lucreti,
Quare nos miseri, quorum obscuratur opacâ
Mole intellectus, nec se caligine solvit,
Nil agimus sine consilio, sine mente, sine arte;
Seu vestem induimus, solitâ seu vescimur escâ,
220 Seu legimus, canimusve, placet seu scribere versus, Aut serere, aut plantare, aut glebam findere aratro, Et conscendere equos, venari, ludere, fari, Pingere: quid memorem clarorum gesta virorum, Et belli pacisque opera, artificumque labores?

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
