Latin · Dactylic hexameter
ANTILUCRETIUS
Melchior de Polignac, Anti-Lucretius 246
Unproofread scanNot analysed yet
Maxima Naturae dum se miracula produnt
Sponte suâ, sine consilio, sine mente, sine arte.
DICERE me memini, navis cùm instructa videtur
Quae mare velivolum secat acta faventibus austris,
Nullum, observatâ compage ac mole superbâ
Corporis in pelago diversa per organa moti,
Et partis cujusque situ, ratione, figurâ,
Non miraturum subitò portenta fabrilis
Inventi: quo sunt tot concinnata tigilla,
Tot dispensati funes suspensaque vela,
Tot mali erecti, tot in unum denique juncta,
Et casus contra tot mente parata marinos.
Addidimus fore dementem quicunque negaret
Auctorem navis, sed concurrentibus ultro
Partibus enatam &tabulatis fortè coactis
Diceret. Ecce vides Atheorum absurda: sed ad rem
Quo magis id nostram faciat, quoque acriùs illos
Urgeat exemplum; fas sit mihi fingere quaedam.
HAEC navis proprio si fecundata marito
Naviculam pareret, quales laquearibus altis,
Templorumque tholo suspensas saepe videmus;
Aut quales manus artificum ingeniosa polivit
In tenui formans operum exemplaria buxo:
Tu-ne admirandam prolem hanc, Epicure, negares
Deberi ingenio, &Mentis partum esse sagacis?
Quin imò &Mentis magnae multumque potentis
Argumentum esset. Navis tamen ampla supellex
Vel quae mille viros triplici sub tegmine gestat
Annonamque ingentem, ¢um faucibus aeneis
Neptuni imperium atque hostilia littora terret;
Vel quam mendaces Danai finxere loquacem,
Semideosque tulisse duces in Colchica regna;
Haud aequare potest rerum vilissima quaeque
Semina, structurae pretio: queis constat inesse
Corpora non tantùm primò ventura, sed ipsos
Natorum natos, &qui gignentur ab illis,