# Anti-Lucretius 247

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/247
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/247

HAEC Epicureos habuit sententia fallax,
Temporibus certis exortum in corpore Semen
Sanguinis aut succi partem vegetabilis esse
Decisam, & membris collectam ex omnibus unà
Confluere, inque novum sensim coalescere corpus:
Ex oculis oculos, ex ossibus ossa creari.
Huc referunt, natis quòd imago expressa parentûm
Saepe reviviscat; nec tantùm forma color ve
Corporis aut habitus, morum ratio ipsa modusque:
Hinc, aiunt, si quae cerebrum praegnantis acutè
Perculerint, alto tectam sub fornice prolem
Cominaculare solent; tenerâ cute pingitur illud
Quod timuit mater, seu quod vehementiùs arsit,
Impos Phantasiae; versâ quin saepe figurâ,
Degenerant molles in monstra perhorrida foetus.
AST alii solas per motûs denique leges
Contendunt fieri ut proles formetur; & aiunt
Mascula femineis fuerint cùm Semina mista
Seminibus, gemino fingi de plasmate prolem:
Pharmaca ceu duplici fiunt medicamine; sicut
Panem ex fermento facimus pistâque farina:
Utque fabri conflant binis electra metallis.
Haec igitur moles, illis si credere fas est,
Quam genitalis init secundae spiritus aurae,
Motibus internis agitatur & excita fervet;
Praegnantisque uteri calidâ fornace tumescens,
Organa paulatim, se se in diversa movendo,
Digerit, & formas membrorum suscipit omnes.
Haud aliter sanè, quàm ludicra tollitur arbos,
Concolor argento (Dianae ars chymica dicit)
Mercurio compacta mero, salibusque solutis;
Quorum ita commistas partes sursum erigit ignis,
Ut simulent terrestre solum truncique columnam,
Atque in frondentes possint adolescere ramos.
Ergò, ut per tubulos tenuatur ductilis auri
Massa, venitque foras in fila minora capillis;
Sic etiam satis esse putant, genitricis in alvo

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
