# Anti-Lucretius 248-2

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/248-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/248-2

Corpora, quae solas possunt praebere figuras
Partibus externis: internas quae manus ergò
Perficiet, natumque dabit similem esse parenti?
Fortè oculos oculi facient, Epicurus ut olim
Tradiderat, pars quaeque sui compendia mittet.
Qui poterunt igitur caeci generare videntem?
Et manci aut mutili propriis dare brachia natis,
Cruraque? tum lectos in matre quis ordinet artus,
Quemque suâ statione locans? Ni fiat, apertè
Cernis non hominem, sed jam chaos esse futurum.
ERGO animal, gemmae si fossilis instar & auri,
Congestas uno tantùm glomeramine partes,
Contextum vel aquae, vel cerae mollis haberet;
Haec, cùm non alio discrimine corpora pugnent
inter se, nisi quòd densis minùs aut mage constent
Principiis (nam sunt alioqui nescia vitae,
Nescia prodendae sobolis, sed inertia torpent)
Tunc certè, non inficior, gignuntur ut illa,
Sic animal gigni, & sensim concrescere posset:
Nimirum adductis hinc inde, ac rite locatis
Particulis; pulsoque procul quodcunque noceret;
Aptè ad vim motûs, concordantesque figuras.
AT secus omnino se res habet. Organa quippe
Fert animal secum, quae si non intulit alvo
Maternae ad generis normam constructa, necesse est, Artificem esse aliquem latebroso in corpore matris,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
