# Anti-Lucretius 248

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/248
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/248

Si formae quaedam fuerint certique canales,
Queis percolatum Semen fingatur in artus.
SED longè diversa animati animâ ve carentis
Corporis est natura. Potest argentea fingi
Mercurio salibusque simul ferventibus arbos
Extima duntaxat, sed abest tamen intima plantae
Fabrica; non radix, non fibrae pomaque ramis
Pendula; non cortex, tenerae non theca medullae;
Denique non ipsis sunt indita semina pomis:
Arboris effigies, non arbos. Sic quoque in agris
Saxa leges prunum atque pyrum mentita, vel intus
Persica quae referant lapidoso corpore mala;
Tales & pepones Carmelo in monte videntur;
Naturae, ut perhibent, ludibria vana jocantis.
Quod verò subtile tubis deducitur aurum,
am factos probat esse tubos, formamque magistrae Mentis opus. Positis promtum est cognoscere formis,
Quo se se in lucem molimine corpora prodant,
Et veterem invertant, formâ cogente, figuram.
Non mutatur enim contextus particularum,
Et nihil interiùs geritur: sed cudere prolem
Hic labor est: neque sufficiunt jam structa parentûm

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
