# Anti-Lucretius 252

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/252
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/252

Fibrarum qui fasciculos sub triplice velo
Contineat. Super his deducet carnea fila:
Mox oleosam adipem. Levi cutis omnia texto
Involvet, tunica ut cunctos non sutilis artus
A capite ad calcem nitido circumdet honore:
Mille foraminibus pertusa, intextaque filis
Nervorum carni passim obrepentibus, instar
Corticis aut libri: nec pro velamine tantùm,
Vaginaeque loco vel defendentis amictûs;
Sed percolati saex ut diluta liquoris.
Et quasi fuligo servore egesta perenni,
Ultima ramorum quae fertur ad ostia semper
Exhalanda foras, per spiramenta vaporet;
Ac sincera magis nutritia flumina currant.
Tum demum rigidos extremis partibus ungues
Qui vegeant similes plantarum, atque augmine
crescan
Perpetuo, tanquam digitis munimina ponet.
Haud aliter domus exstruitur fundamine primùm
In terris posito: paries circumundique surgit
Ordinibus multis lapidum; hunc tabulata quadratis
E lignis cohibent firmâ compagine vinctum;
Qui demum hinc atque hinc gypso leviore linitur:
E trabibus tegulisque suprâ fit pensile tectum:
Ac suus est foribusque locus, vacuisque fenestris.
Fabrica jam, qualis descripta est, mira videtur;
Attamen est sine vi, sine motibus, ac sine vitâ:
Ceu constructa domus quae permanet, ut semel orta est.
Qui sensim crescet? Quâ se ratione movebit,
Servabitque? Alias ex se qui proferet olim?
Huic opifex igitur, praeter memorata, necesse est
Organa tot varios aptata ministret ad usus.

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
