# Anti-Lucretius 253

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/253
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/253

CRESCERE non poterit, nova se nisi corpore toto
Materies miscere queat: nec mista juvabit,
Ni cunctos etiam penetret digesta meatus;
Et veniat passim repentibus addita fibris.
Formandae partes adeò, quae talia sumant
Arcessita foris, tenuentque terantque coquendo
Subsidia, ut membris sint incrementa tenellis;
Et reparent quidquid fugiet de corpore sensim.
Os igitur vultu in medio, ceu janua primùm
Linquetur bipatens, & cinctum duplice labro:
Quod reserare animans, proprio seu claudere nutu
Possit, eoque sibi quaesitum inducere victum.
Vestibulo tum linguam agilem plantabit in ipso,
Quae verrat versetque cibos, pinsatque salivâ.
Tum fauces, mirique dabit sphinctera laboris,
Quo deglutiri valeant: cui protinus addet
Oesophagum, firmâ compactum pelle canalem;
Qui post in stomachum turgens, ceu corporis ollam,
Lapsas perpetuis fibrarum motibus escas,
Obliquis etiam & transversis usque terendo
Dividat in partes minimas offamque liquentem:
Ac dein restrictus subitò longiscat, ut anguis,
Principio gracilis, mox crassior; atque ita gyrans
sos Multiplicem amfractum sinuet, quò ducta feruntur,

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
