# Anti-Lucretius 254

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius, ANTILUCRETIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/254
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/melchior-de-polignac/anti-lucretius/254

Materies, quae mentis inops cava viscera formet,
Cur abrumpit iter, cursumque inflectit ut illos
Conficiat postes; ex illâ parte recludens,
Unde venit cibus, appositè; prohibensque recludi.
Ex aliâ? Casa nihil ingeniosius isto.
Aspice praeterea sparsas in viscere glandes
Turmatim villorum instar; quibus esca liquescens
Praeterlabendo lentè purgatur, & exit
Tersa magis: lana ut ferreis agitata nitescit
Pectinibus, turpemque situm mundata reponit.
Annellos etiam cernas, quibus ille fit omnis
Paulatim impulsus, quo viscus deprimit escam:
Ut fluxo reptant sinuosi corpore vermes.
Nec mirere minùs tam longi visceris orbes
Impositos aliis alios, laxisque ligatos
Inter se vinclis; ne sit pressura, nocensve
Amfractus: cunctosque uno sub tegmine clausos,
Ne quis fortè fugax dilapsu ergastula rumpat.
NEC tamen ad victum fuerit satis huicce magistro
Prima parasse loca, aut habilem struxisse culinam.
Quà solers operâ faciet quoque, chylus ut ille
Lacteus ac dulcis (lactescunt omnia quando
Corpora quae pastum praebent) accedere alendis
Artubus & varias sibi possit sumere formas?
Plurima namque priùs doctè peragenda supersunt.
Tantae molis erit proprios animantis in artus
Materiem peregrinam & crudos vertere succos!
Ergò mesenterium postquam sinuarit in orbes,
Multiplices cudet venas, queis candidus humor
Omni ex parte fluens, stagnum in commune
feratur;
Atque magis liquidus dein sub thorace canalem
Intret, & ascendens se sanguine misceat ipso.
Scilicet hic vitae custos liquor omnia demum
Flumine perpetuo circumactus membra rigabit,
In minimasque vehet nova nutrimenta latebras.
Verùm alias opus est pluresque impendere curas,
Sanguinis ipsius natura fluorque perennis
Ut fiant. Vix dimidium faber iste laboris
Attigit. En crescunt operis miracula coepti.
PRINCIPIO partes alvi in regione locandas,
Quamque suâ tectam tunicâ seorsumque manentem,
mitimis verò per mutua vincula nexam

---

Melchior de Polignac, Anti-Lucretius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Anti-Lucretius.
